Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Jas.3 NT Jas.4 (English) >>NT Jas.5

Jas.4

unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris

concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis

petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis

adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis

maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis

adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo

miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem

humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex

unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum

ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus

qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur

pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud

nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est

scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Jas.3 NT Jas.4 (English) >>NT Jas.5

Powered by PhiloLogic